Sacra Eleusinia[1][2] sive mysteria Eleusina,[3][4] (GraeceἘλευσίνια μυστήρια)[5][6] saepe aliter appellata,[7][8][9] fuerunt initiaDemetris et Persephones quotannis habita, Eleusine in Atticae antiquae oppido notissimo condita. Quae sacra inter ceteras caerimonias apud antiquos celebrata maximi momenti habebantur.
Constat Eleusinia sacra fuisse in vetere cultu agrario posita, qui a tempore Mycenaeo (c. 1600–1100 a.C.n.) originem trahere videtur. Notio immortalitatis, quae in religionibussyncretisticis antiquitatis comparet, antiquitate exeunte introducta est.[10] Mysteriis illis Persephone a Plutoneregeinferorum (Ἀίδης) ex manibus Demetris matris abducta repraesentabatur. Qui mythus, dispositus circulo tripartito qui in descensu (propter amissionem) et indagatione et adscensu consistebat, praecipue de adscensu Persephones eiusque cum matre reconciliatione narrabat. Mysteria Eleusina fuerunt feriae maioris momenti aetate Hellenistica celebratae, quae postea Romam manaverunt.[11]Eleusin, nomen oppidi, prae-Graecum esse videtur. Sunt qui putent huic nomini cognationem esse cum Elysio (Graece Ἠλύσιον) et Ilithyia (Graece Εἰλειθυία).[12]
Ritus, caerimoniae, fides fuerunt res absconditae, perpetuo celatae et custoditae. Qui initiati erant credebant sese in vita posteriore compensationem accepturos esse.[13] Hodie multae picturae fragmentaque figlinae sunt quae varios arcanorum aspectus describunt. Quia arcana imaginum visiones et vitae posterioris praestigias comprehendebant, nonnulli eruditi hodierni putant potestatem et longaevitatem mysteriorum Eleusinorum ex rebus psychedelicis emanavisse.[14]
↑"Eleusinis sacris" (abl. pl.): Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 34.4; Historia Augusta, "Alexander Severus" 18.2.
↑"Mysteria Eleusina . . . Cereris sacrificia, quae ad Eleusin Oppidum Atticae celebrabantur." Ludovicus Vives, Dialogos de Juan Luis Vives, a Christoval Coret y Peris Hispanice conversus, ed. 7a (Valentiae: 1780), p. 322.
↑"Haud dubie posse concludi, mysteria eleusina vim habuisse in paulina de coena Domini sententia." Carolus Guilelmus Rudolphus Schaefer, "De Quatuor quae in Novo Testamento de coena Domini extant relationum natura ac indole," dissertatio theologica inauguralis (Gueterslohae: Literarum Universitas Albertina, 1894), p. 36.
↑"Arcana Eleusina": "Hinc factum est, ut ex antiquis nullo pacto eruditi potuerint eruere arcana Eleusina, & Orphica." Prosperus ab Aquila, Dictionarium Theologicum Portatile (1769), p. 157.
↑De nomine adiectivo, vide "tardaque Eleusinae matris volventia plaustra," Vergilius, Georgica 1.163. Sed confer Eleusinia in "anaglyphum ad mysteria Eleusinia" in Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum, vol. 18 (1819), pp. 232–233, et apud alios auctores.
↑Ouvaroff, M. (ex Francica a J. D. Price conversus) Essay on the Mysteries of Eleusis (Londinii: Rodwell and Martin, 1817). Reimpressio: Kessinger Publishing, 2004). Secundum Ouvaroff, scire tempus primorum mysteriorum Eleusinorum multas quaestiones habere.
↑"Elysion: The island of the happy dead (Hesiod: Works and days 166ff). Eileithyia. A Minoan goddess of childbirth and divine midwifery." F. Schachermeyer, Die Minoische Kultur des alten Kreta (Stuttgartiae: W. Kohlhammer, 1967), pp 141–142.
↑Antonia Tripolitis, Religions of the Hellenistic-Roman Age (Wm. B. Eerdmans Publishing Company, November 2001), pp. 16–21.