Salinae[1] est urbs Austriae in civitate Salisburgensi et caput districtus Tennengau atque, quod ad res oeconomicas attinet, pro regione semper magni momenti erat.
Salinis per multos annos habitabat Franciscus Xaverius Gruber, qui natalicium carmen notissimum "Sancta nox, placida nox"[2] intitulatum composuit.
Nomen Theodiscum Hallein a verbo Celtico Hall, quod sal significat, derivatur, appellatio Latina Salinae Medio Aevo invenitur salinas loci, i.e. salis fodinas, indicans. Usque ad hunc diem Salinae notae sunt ob salem obtinendum. Praeterea ibi multa Celtarum sepulcra donis locupletibus reperiebantur, quibus vita arsque Celtarum optime illustretur. In altitudine 443 metrorum supra mare sita habet stationem ferriviariam (in linea inter Iuvavum et Wörgl), tribunal districtus, sedem districtus eiusdem nominis et ecclesiam parochialem catholicam saeculi XI apud museum natalicium Francisco Xaverio Gruber dedicatum. Kalendis Ianuariis 2022 incolae 21.353 numerati sunt.
Insuper ibi inveniuntur schola lignariorum educandorum, museum Celtarum, viridarium urbanum, fabrica tegularum. Multa saecula usus salis exercendi fuit et muriae collectae sunt quae ex superioribus plagis Dürrnberg sitis adveniebant. Patet balnea salubria quoque insituta esse.
In septentrione autem habemus braxatorium historicum Kaltenhausen et tribum Oberalm variis cum officinis (marmoris, caementi, vitrei). In oriente vicus Adnet situs est cum lapcidinis. Mons Hoher Göll (2522 m) ad excursiones invitat.