Salmonidae sunt familia piscium Actinopterygiorum, sola familia in ordine Salmoniformium exstans. Salmones, ex quibus nomen accepit, tructas, atque alios pisces similes comprehendit.
Salmonidae, alios Teleosteos comparatae, aspectum habent priscum, pinnis pelvicis in parte posteriori, pinná adiposá in tergo corporis sitá. Tenues sunt et squamas rotundas, caudasque bifurcas habent.