Salus publica,[1] vel salus populi[2] et sanitas publica,[3] est "scientia et ars morbi prohibendi, vitae producendae, et salutis promovendae per nisus ordinatos et electiones scientes societatum, organizationum, publicarum et privatarum, civitatum, et singulorum."[4] Quae minas medicas tractat secundum generales valetudinis hominum enodationes. Homines appositi esse possunt tam pauci quam manipulus, aut tam multi quam omnes nonnullarum continentium incolae, exempli gratia, in evagata pestilentia. Spatia valetudinis "statum plenae salutis corporis, mentis, et societatis, ac non solum absentiam morbi vel debilitatis" amplecti possunt, secundum Ordinem Mundi Sanitarium Consociationis Nationum.[5] Salus publica rationes interdisciplinarias epidemiologiae, biostatisticae, et ministeriorum salutis contribuit. Salus circumiectorum, salus communitatum, salus morum, oeconomica salutis, ratio publica, medicina indemnitatis, salus mentis, et salus et valetudo occupationum sunt cognatae disciplinae magni momenti.
Finis rationum salutis publicae est mutatio qualitatis? vitae in meliorem statum per impeditionem et tractationem morborum, morbis mentis non exclusis. Quod fit per inspectionem? casuum et signa salutis, ac per mores sanos promovendos. Inter usitatas valetudinis publicae rationes sunt promotio lavationis manuum nutritionisque per mammas effectae?, suppeditatio vaccinationum, impeditio mortis voluntariae, et distributio praeservativorum ad divulgationem morborum venereorum continendam.
Hodierna valetudinis publicae rationes nituntur multidisciplinariis opificum salutis publicae hominumque professionalium gregibus, inter quos greges sunt epidemiologi, biostatistici, adiutores medici, nutrices salutis publicae, obstetrices, microbiologistae medici. Magistratus salutis circumiectorum vel inspectores salutis publicae, bioethicae periti, et adeo veterinarii auxiliari possunt.[6]
Accessus ad curam valetudinis et rationes salutis publicae in civitatibus provectilibus sunt quaestiones difficiles quia infrastructurae salutis publicae iam formantur.