Scalar (-is, m.), sive quantitas scalaris, in physica est quantitas physica, quae singulari elemento cuiusvis campi numerici, ut quisque numerus realis, apte describi potest. Notio contraria est vector. Saepe unitates mensurae adiectae reperiuntur. Alia dictio scalarem quantitatem physicam magnitudine quantitate unica esse notat.
Exempli scalaris sunt massa, longitudo, celeritas, temperatura[1], quatenus omne punctum proprie numero unico definitur.