Scopulus curalii[2] vel corallinus est structura submarina carbonato calcii a curaliis effecto. Scopuli curalii sunt coloniae perparvorum animalium vivorum quae in aquis marinis pauca alimenta continentibus habitant. Plurimi scopuli curalii ex curaliis saxosis aedificantur, qui vicissim in polypis in gregibus coalescentibus consistunt. Polypi perparvorum actiniariorum similes sunt, quibus ei sunt arte cognati; dissimiles autem actiniariorum, polypi curalii dura exosceleta carbonati efficiunt quae sua corpora sustinent et defendunt. Scopuli in aquis calidis, humilibus, claris, apricis, agitatis optime crescunt.
Scopuli curalii, saepe "marinae silvae pluviales" appellati, nonnulla ex diversissimis orbis terrarum oecosystematibus aedificant. Minus quam 0.1 centesimam superficiei oceanicae occupant (fere dimidium areae Franciae), sed habitationem pro 25 centesimis omnium specierum maritimarum praebent,[3][4][5] inter quas pisces, mollusca, vermes, crustacea, echinodermata, spongiae, tunicatae, et alia cnidaria.[6] Quod est admirabile contraque opinionem omnium, scopuli curalii florere possunt quamquam ab aquis oceanicis quae pauca nutrimenta praebent cingantur: saepissime inveniuntur in altitudinibus humilibus in aquis tropicis, sed curalia aquae altae et aquae frigidae etiam in numeris minoribus aliter existunt.