Scorpiones (nomen a C. L. Koch anno 1837 statutum) sunt ordo arachnidarum praedatorius, cui sunt sex familiae et plus quam 1500 species cognitae. Cum araneis, acaris, et Ixodibus affinia sunt.
Scorpiones propter inusitatam formam saepe formidolosi videntur. Habent octo crura et facillime agnoscuntur ob paria chelarum (cancrorum similia) et tenuem caudam segmentatam, quae supra tergum incurvatur et acumine veneno praedito terminatur.
Scorpiones sensus acutissimos habent. Possunt habere ab sex usque ad duodecim oculos, sed non bene vident. Apti sunt ad noctem et diem discernendum, atque crinibus et organo speciali, quod "pectines" nuncupatur, odores et tremores subtilissimos terrae deprehendunt.