Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Scotia[1][2] (Anglice et Scotice Scotland ; Scotice Gadelice Alba) est civitas quae pars Britanniarum Regni est et in septentrionali insulae Magnae Britanniae parte tertia consistit.[3][4][5] Una cum Anglia et Cambria, Scotia Britanniam constitit; Britannia vicissim et Hibernia Septentrionalis Britanniarum Regnum constituunt. Scotiae continentali sunt fines 96 milia longi cum Anglia ad meridiem et orientem iacentes, atque aliter ab Oceano Atlantico ad septentriones et occidentem, Mari Septentrionali ad septentriones et orientem, et Mari Hibernico ad meridiem circumdatur. Praeterea, Scotiae sunt plus quam septingentae et nonaginta insulae,[6] plerumque intra Insulas Septentrionales et Ebudes archipelagos.
Caput Scotiae est Edimburgum.
Linguae usitatae sunt Anglica, Scotica, Scotica Gadelica.
Magna Scotorum pars ad Ecclesiam Scoticam (presbyterianam) pertinet.
Scotiae superficies est 78 762 chiliometra quadrata. Eam dividere licet in partes tres:
In planitie, maxima oppida versantur officinaeque opera dant. Urbes celeberrimae Edimburgum ac Glasgovia sunt. In summo Monte Caput Niveus (Ben Nevis) altissimus mons Britanniae est (1345 m).