Scramsaxus

scramsaxi
scramsaxus

Scramsaxus, seu scramasaxus seu scramsaxius seu scrama seu sachsum est machaera, immo longissima culter germanicae originis (nam germanicis linguis sahs est gladii genus) quae aevis mediis in usu fiebat. Haec arma nomen dedit Saxonibus.

Longitudo scramsaxi valde variat, possunt igitur esse inter dimidium pedem et tres pedes longi. Lamina est leviter curvata, et fastigata, cum filo falso longo trientis totius ferramenti.

Quasi gladius crudus, armamentum tamen aptum et utile in proelio, frequens apud milites pauperes fiebat, et adhuc in usu erat a sagittariis Anglicis anno 1450.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne