Scriptorium fuit officina monasterii (vel postea etiam saecularis), ubi litterae sacrae vel profanae a scriptoribus vel scribis manu scriptae sunt.
Scriptoria monasteriorum medio aevo ineunte imprimis propriis necessariis consulebant vel mandatoribus nobilibus serviebant. Cum antiquitate bibliothecae publicae exstarent, scriptoria medii aevi hominibus, qui monasterii participes non erant, plus minusve clausa erant.
Numerus scriptoriorum saecularium tantum saeculis quarto decimo et quinto decimo crescebat, quod libri magis magisque desiderabantur.
Ubi saeculo quinto decimo typographia litteris mobilibus utens inventa est, in locum scriptorii typographeum successit.