Secundum bellum mundanum,[1] sive secundum bellum mundiale,[2] vel Bellum Orbis Terrarum II,[3] quod in mundo ab anno 1939 usque ad annum 1945 saeviebat, hoc nomine appellatur quod alterum bellum fuit quo fere omnes totius orbis terrarum civitates pugnabant. Fuit tantae magnitudinis, ut etiam primum bellum mundanum diritate longe antecesserit et ingens adeo numerus hominum occisus sit: primo bello 9 milliones militum ceciderant; secundo bello mundano circa quinquaginta et quinque milliones vitam amiserunt. Dum bellum geritur, sex milliones Iudaeorum interfecti sunt in caede civili quae postea Shoa appellari coepta est, Adolfo Hitler, Henrico Himmler, aliisque nazistis auctoribus. Et bellum maximum et summa Iudaeorum caedes adhuc manent vulnus in permultorum hominum mente ac memoria.