Familia
Memoria
Sergius Gainsbourg (vulgo Serge Gainsbourg), nomine vero Lucianus Ginsburg (vulgo Lucien Ginsburg; natus Lutetiae die 2 Aprilis 1928; ibidem mortuus die 2 Martii 1991) fuit cantor carminumque scriptor.
E familia Iudaeorum Ucrainensium ortus, Lucianus Ginsburg cum patre et matre anno 1940 a Lutetia Augustoritum fugit, quae urbs sub regimine Viciacensi iacebat.