Silvicultura

Operarius partis silviculturae tribus Apache Montium Alborum sarculo generis hoedad utitur ad locum in umbra caudicis arboris cremati excavandum, ut surculus pini pinderosae satus a vento qui arbores siccant protegatur.

Silvicultura[1] (silva + cultura) est ratio serendi, auctus, compositionis, salutis, et qualitatis silvarum continendarum ad diversas necessitates et inopias explendas. Studium silvarum silvologia appellatur. Silvicultura etiam explorare conatur ut tractationes silvularum ad servandam et emendandam earum fertilitatem adhibeantur.[2]

Silvicultura in Austria.

Silvicultura plerumque est scientia et ars messium silvaticarum colendarum et curandarum secundum rationes silvicarum, quae sunt studia vitarum et proprietatum generalium arborum silvaticarum et arboretorum, ex relatione ad locos certos adhibita.[3] Nihil interest quomodo administratio silvarum ut scientia constituatur, robur negotii silvarum administrandarum est silvicultura, quia actionem rectam in silva amplectitur, atque in ea omnia proposita oeconomica resque technologicae ad ultimum in medium vergunt.[4] Medulla silviculturae est regeneratio.

Cortex Quercus suberis est una ex pretiosissimis silvae mediterraneae arboribus.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne