Familia
Silvius Berlusconi (Mediolani die 29 Septembris 1936 natus; ibidem 12 Iunii 2023 leuchaemia[1] mortuus) fuit negotiator et vir in re publica Italica exercitatus. Berlusconi fuit dux Forza Italia, factionis a se creatae, quae novis petitionibus mense Aprili 2008 coniuncta cum factione Foederis Nationalis in nova factione Populi Libertatis interfuit. Post has petitiones hae duae factiones contributae sunt. A die 8 Maii 2008, usque ad diem 16 Novembris 2011 quartum Italiae praeses consilii ministrorum fuit.
Eius adversarii dicebant eum magni stationum televisificarum et diariorum dominii gratia quasi novam tyrannidis speciem ("videocratiam") creavisse.
Berlusconi est etiam dominus societatis pediludii Mediolani cui nomen est Consociatio Pediludii Mediolanum sive AC Milan.
Idem die 1 Augusti 2013 ob fraudem fiscalem a Tribunali Supremo Cassationis ad quadriennem custodiam damnatus est. Triennio poenae indulti cuiusdam vi detracto, unus custodiae annus eum manet.