Simia (nomen Latinum classicum), vel rarius simius, est animal Romanis notum quod ad ordinem primatum, subordinem Haplorrhinorum et infraordinem Simiiformium pertinet, hominibus exclusis.[1] Simiiformium hodie exstantium circa 260 species describuntur. Animalium sapientissimae habentur. Plerumque in arboribus, sunt autem quae ad terram habitent, inter quae Cynocephali. Hominoidea, inter simias sola, caudas non habent.