Simonides

Wikidata Simonides
Res apud Vicidata repertae:
Simonides: imago
Simonides: imago
Nativitas: 556 a.C.n.; Iulis
Obitus: 468 a.C.n., 469 a.C.n.; Agrigentum, Syracusae antiquae

Familia

Genitores: Leoprepes of Ceus;

Simonides fuit poeta lyricus Graecus. Natus est Ceo in insula, ubi poesiam musicamque didicit, et paeanes (carmina) Apollini composuit. Athenis habitavit Hipparcho et Hippia regentibus; Hipparcho mortuo ad Thessaliam movit. Post victoriam Marathonis, rediit Athenas, postea in Siciliam, ubi usque ad mortem mansit. Erat amicus Themistoclis et Pausaniae; poeta lyricus Bacchylides nepos eius erat. Poesia bello contra Persas populo Graeco dedit magnum ad patriam defendendam impulsum.

Persona fuit libri Xenophontei Hiero inscripti, in quo tyrannum Hieronem docet quomodo rex a populo suo amatus fieri possit. Etenim multa Simonidis ad tyrannos Siciliae dicta varie referebantur[1]. Liber "Protagoras" Platonis interpretationem carminis Simonidis a Protagora[2] et Socrate factam tractat. Item primo libro Politiae[3] disputatio de iustitia inter Polemarchum et Socratem a Simonidis sententia orditur. Nam vir sapiens et quasi divinus habebatur[4]. Apud Romanos elegiae eius clarissimae fuerunt. Catullus locutus est "lacrimis Simonideis", scilicet tristissima occasione.

  1. Aristoteles, Ars rhetorica II.16 (1391a).
  2. 339a-347a cf. André Lanoue, "L'interprétation du carme de Simonide dans le Protagoras: une herméneutique de la censure philosophique", Dionysius, 2019: 7-29
  3. Plato, Politia I.6-9.
  4. Ibidem I.6(332b). Cf Cicero, De Natura deorum I.22.60ː non enim poeta solum suavis, verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne