Societas Indiae Orientalis Batava[2][3] (Nederlandice Vereenigde Oostindische Compagnie, saepe VOC imminuta) fuit societas mercatoria et una ex primis societatibus collybariis(en)? in orbe terrarum.[4][5] Quae societas, a Civitatibus Generalibus Nederlandiae(en) die 20 Martii 1602[6] rite constituta, priores societates(nl) commiscentes, monopolium annorum viginti et unius accepit ad negotia in Asia facienda,[7] oceanis Indico et Pacifico non exceptis.
Theam, cuprum, argentum, textilia, xylinum, sericum, fictilia, aromata, opium ex Iaponia, Sinis. insulis archipelagi Malaici, India importabat.
Principalis societatis sedes orientalis in Amboina insula sita est, donec Ioannes Petri filius Coen Bataviam urbem (nunc Jakartam) anno 1619 condisset, Insularum Sundanarum et Moluccarum magnam partem ipsa administrabat, et bella contra aborigines et contra Hispanos et Britannos ipsa, saepe sine auxilio gubernationis Nederlandicae, gerebat. Saeculo autem duodevicensimo, lucra perdebat, et, dissoluta, terras suas civitati Nederlandicae reddidit.
Civitas Capitis et Novum Eboracum urbes etiam ut portus et munimenta Societatis Indiae Orientalis conditae sunt.