Socionica

Carolus Jung, anno ignoto.
Antonius Kępiński (1918–1972).
Aušra Augustinavičiūtė (1927–2005), anno 1964.

Socionica in psychologia et sociologia est theoria informationis producendae et typorum personalitatis, per exemplar psychae (exemplar A appellatum) et exemplar congruentiae interpersonalis distincta. Quae theoria opus Caroli Jung de Typis Psychologicis et theoriam metabolismi informationis Antonii Kępiński coniungit. Socionica, variatio theoriae typorum personalitatum Jungianae, octo potentiis, contra exemplar Jungianum, quod solum quattuor potentiis, utitur. Quae potentiae informationem variis facultatis gradibus in uno homine producere et cum potentia congruente in aliis hominibus agere habentur, affectus animique motus gignens qui praedici possunt—quod reapse theoria coniunctionum inter typos est.[1][2]

Socionica annis 1970 et 1980 excolebatur, plerumque ab Aušra Augustinavičiūtė, investigatore Lithuaniana, oeconomo, sociologo, psychologo, decanoque facultatis scientiae familiaris in instituto paedagogico Vilnensi.[3] Nomen socionica a vocabulo societate derivatur quia Augustinavičiūtė credebat cuique typo personalitatis est propositum sociale, quod a socionica describi explicarique potest.[4][5][6]

  1. Аугустинавичюте А. (1996), "Социон, или Основы соционики." Соционика, ментология и психология личности 4-5..
  2. Fink G.; Mayrhofer W. (2009). "Cross-cultural competence and management - setting the stage". European J. Cross-Cultural Competence and Management 1 (1) .
  3. "Socionics: Personality Types and Relationships" 
  4. Седых Р. (1994). Информационный психоанализ. Соционика как метапсихология. НПП Менатеп-Траст. ISBN 5-900449-02-5 
  5. R. Blutner et E. Hochnadel E. (2010), "Two qubits for C. G. Jung's theory of personality," Cognitive Systems Research 11 (3): 243–59, PDF.
  6. J. Horwood J. et A. Maw (2012), "Theatre Teams Assembled Using Personality Profiles Can Improve Predicted Teamworking Scores," Bulletin of the Royal College of Surgeons 94 (3): 1–6.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne