Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Solicamium[1] vel Salinae ad Camam[2] (Russice Соликамск, Solikamsk) est urbs in Russia prope Camam flumen, sedes administrativa districtus Solicamiensis territorii Permici, circa 95 milia incolarum habens.
Urbs prope salinas circa annum 1430 mercatoribus Vologdensibus conditas crescit, unde et nomen eius. Solicamium ad extremum saeculum septindecimum salina principalis Russiae atque valens sedes mercaturae factum, paulo post autem valorem hunc magnam perdidit, sedes administrativa districtus tamen fuit, in Imperio Russico ad gubernium Permiense pertinens. Nunc est sedes industriae et tertia maxima urbs territorii Permici.