Spes est status qui desiderium exituum exoptatorum promovet qui ad eventus et condiciones in vita sui vel ad summam pertinent, ut in locutione "Spero [spem habeo] te in inferis putrefacturum esse."[1]Desperatio saepe contrarium spei habetur.[2]
Spes est "sententia quod desideratum haberi posse vel eventus praevalere," sive actus "anticipa[ndi] rem cum appetitione et fide modica," sive "sentire desideratum fieri posse."[3][4] Inter alias definitiones sunt "colere desiderium per anticipationem" et "desiderare in exspectatione adipiscendi" et "exspectare confidenter."[5][6]
↑Anglice: "feeling that what is wanted can be had or that events will turn out for the best" vel "look[ing] forward to something with desire and reasonable confidence" vel "feel[ing] that something desired may happen."