Status regni

Orator, bellator, operarius in Li livres dou santé, libro Francico saeculi XIII

Statûs regni[1] fuerunt magni latique societatis ordines qui in Europa Christiana a medio aevo usque ad primum aevum modernum obtinebant. Variae rationes ad sodales societatis humanae in status digerendos per tempus exortae et evolutae sunt.

Inde a saeculo IX scriptores Europaei affirmabant societatem in tres ordines divisam esse, qui erant primo oratores sive clerus, secundo bellatores sive nobilitas, tertio operarii sive rustici. Hoc erat systema ideologicum quod non omnino veris rebus socialibus respondebat.

Alii status varie in diversis locis et temporibus definiebantur. Hodie praesertim notum est ratio trium statuum in quos societas Franciae in regimine antiquo (Ancien Régime) usque ad res novas anni 1789 dividebatur. Primus status ex clero, secundus ex nobilitate, tertius ex rusticis urbanisque constabat. Rex autem nullius statûs esse habebatur.

Aliis in terris, ut in Russia, rustici urbanique status separatos componebant, et quartus status constabat ex rusticis. Aliquando pauperes agro carentes nullius status esse habebantur iureque privabantur. In Anglia, duo status in parlamento iura sua habebant: domini (nobilitas et clerus) et "communes", seu plebs.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne