Stephanus Byzantinus

Wikidata Stephanus Byzantinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6. saeculum; Constantinopolis mediaevalis
Obitus: 6. saeculum;
Patria: Imperium Byzantinum

Stephanus Byzantinus (Graece: Στέφανος Βυζάντιος) fuit grammaticus Graecus Imperii Romani Orientalis, Olympiodori Iunioris discipulus, qui verisimiliter Iustiniano I imperatore Constatinopoli laboravit. Lexicon nomine "Ethnicis" (Ἐθνικά) conscripsit, quod antiquiorem de geographia scientiam tradit. Huius lexici tantum nonnulla fragmenta ac una epitome asservata sunt. Opus quamvis fide ambigua tamen fons est maximi momenti ad geographiam, mythologiam et religionem Graeciae antiquae spectans.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne