“ | Nascitur interea predictus a Domino principis filius, quem secundum prophetam, antequam in utero conciperetur, novit Dominus. Hunc Deo dilectus Adalbertus episcopus crismali baptismate secundum credulitatis sue veritatem intinxit et susceptor eius fuit. Nomen sibi inpositum est Stæphanus, quod alienum a consilio Dei non credimus, Stephanus quippe Grece, coronatus sonat Latine. Ipsum quod et in hoc seculo [sic] Deus voluit ad regni potentiam, et in futuro corona beatitudinis semper permanentis redimere decrevit ad percipiendum iugis indeficientem gloriam. | ” |
Stephanus I, etiam Rex Sanctus Stephanus notus (Hungarice Szent István király ; Slovacice Štefan I. et Štefan Veľký ; circa 975 – 15 Augusti 1038), fuit ultimus grandis Hungarorum princeps, inter annos 997 et 1000 aut 1001, et primus rex Hungariae, ab anno 1000 aut 1001 ad mortem regnans. Eius ortus obscurus est, sed multa suae vitae singula indicant eum natum esse Strigonii in urbe Hungariae septentrionalis anno 975 aut post. Puer Vajk nomine pagano appellabatur. Dies eius baptismi ignotus est.