Street (oppidum Somersetense)

Wikidata Street (oppidum Somersetense)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°7′25″N 2°44′17″W
Numerus incolarum: 12 712
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Mendip

Street est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm, ubi nostro tempore homines fere 11 800 habitant. Street et Glastonia flumine Brue separantur. Nomen Street (i.e. "via strata") e propinquitate illius viae Romanae, quae posteriores Fosse Way nuncupabantur, derivatur.

Ad Street vigebat officina calceorum societatis C. & J. Clark a Cyro Clark fratreque Iacobo anno 1825 conditae. Officina hodie deleta, calceis alibi confectis, praedia medio oppido Street extendentia in saeptum mercatorium conversa sunt, nomine Clarks Village.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne