Studium (musica)

Studium Op. 10, No. 2 Friderici Chopin rapidum diagramma chromaticum (chromatic scale) in manu dextra adhibetur ad evolvendos debiliores manus dextrae digitos. Plurima studia ad perficiendam singulam artis sollertiam componuntur.

Studium (Francice: étude) est compositio musica pro instrumento aliquantum difficultatis plerumque praebens, usitate ad praebitam exercitationis materiem ad perficiendam singulam artis sollertiam designatum. Mos studiorum compositorum saeculo undevicensimo ineunte oriebatur una cum clavili, quod tum populo gratius fiebat. Nonnulla ex amplo studiorum illius aetatis numero iam pro materie docendi adhibebantur (praecipue studia Caroli Czerny et Mutii Clementi); et pauca maiorum compositorum, sicut Friderici Chopin, Francisci Liszt, Claudii Debussy, et Caroli Valentini Akan, locum in hodierno concensus repertorio adsecuta sunt.

Compositores saeculi vicensimi diversa studia composuerunt, quae varie ad veterem spectant memoriam (Georgius Ligeti), insuetam artis sollertiam requirunt (Ioannes Cage), et inusitatissime perpolitam artis sollertiam poscunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne