Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Sudor est liquor secretus a glandulis sudoriferis,[1] quae in cute sunt. Hoc phaenomenum, quod perspiratio sensibilis appellatur, permittit corpori sudore exhalante calorem amittere.
Generatio supra normalem sudoris vocatur hyperhidrosis, reducta hypohidrosis, nulla anhidrosis.