Suprematismus

Casimiri Malewicz Quadratum nigrum, oleum in lino, 79.5 x 79.5 cm (1915). Pinacotheca Tretyakoviana Moscuae.
Casimiri Malewicz Circulus Niger, oleum in textili, 106.4 × 106.4 cm (1915). Museum Civitatis Russicum Petropoli.
Casimiri Malewicz Compositio Suprematistica: Albus in Albo (1918). Museum Artis Modernae Novi Eboraci.[1]
Casimiri Malewicz Suprematismus (1916–1917). Museum Artis Crasnodariense.
El Lissitzky A Proun (circa 1925).
Casimiri Malewicz Imago sui (1933).

Suprematismus (Russice супремати́зм) est motus artis qui primas iactat formas geometricas, sicut circulos, quadrilateralia (quadrata, rectangula, parallelogrammata), et lineas, in finita colorum varietate pictas. Qui motus, a Casimiro Malewicz in Russia circa 1913 fundatus, in eius Ultima Exhibitione Picturarum Futuristica 0.10 Petropoli anno 1915 nuntiatus est, ubi ipse, cum tredecim artificibus aliis, triginta sex opera eodem modo confecta exhibuerunt.[2] Vocabulum suprematismus genus artis abstractae attingit quod "dominatum puri sensus artificis,"[3] potius quam visualem rerum depictionem, celebrat.[4]

  1. The Collection.
  2. Honour et Fleming 2009: 793–795.
  3. Anglice "the supremacy of pure artistic feeling."
  4. Malewicz 1959.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne