Synaesthesia, ex verbis Graecis σύν et αἴσθησις, designat phaenomenon neurologicum quo stimulatio alicuius sensus eodem modo etiam stimulat automatice alium sensum. Qui eo modo inviti res experiunt synaesthetes appellantur.
Eodem vocabulo philologi utuntur, cum textus inspicientes de commixtione impressionum, quas sensibus percipimus, loquuntur. Poetis enim - saepissime ab aetate romanticismi - licet de auribus dicere eodem modo, ac si ageretur de sapiendo vel videndo; e. g. 'ei (i. e. auribus Noctis) caeli ceruleum etiam dulcius sonat'.[1] Sunt etiam organa et clavilia, quorum claves coloribus variis coloratae sunt, ut toni talibus instrumentis producti oculis quoque coloribus respondentibus offerantur.