Synechismus (Graece συνεχής 'continuus' [< σύν 'simul, una' + ἔχειν 'habere, tenere'] + -ismus), notio philosophica a Carolo S. Peirce proposita,[1] est inclinatio ad res sicut spatium, tempus, et ius continuas habitandas:
Res huius mundi, quae transitoriae philosophis videntur, continuae non sunt. Ex atomis separatis constant; non dubium est quin puncta Boscoviciana sint. Res profecto continuae, spatium, et tempus, et ius, aeternae sunt.[2][3]
Synechismus habet proprietatem necessariam in coniectura philosophica continuitatem esse. Negat omnes tantummodo notiones esse, similiter omnia tantummodo materiam, et dualismum mentis-materiae esse. Secundum Peirce, synechismus affirmationem Parmenidis palam negat, quae declarat "Ens est, et non ens nihil."
Synechologicus, nomen adiectivum, eodem sensu lato adhibetur; synechologia est ratio continuitatis vel causae universae; synechia in ophthalmologia morbidam partium unionem significat.