Suadetur ut haec commentatio ad "fistula (musica)" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. English It is proposed to move this page to fistula (musica). Please give your opinion on the talk page. Deutsch Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach fistula (musica) zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Esperanto Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al fistula (musica). Vi estas petata komenti prie en la diskutejo. |
Syrinx (-gis, f) sive fistula est instrumentum musicum iam antiquitus usitatum et quod semper in multis regionibus mundi in usu adhuc est.
Apud Graecos antiquos et Latinos instrumentum musicum rusticum habebatur, praecipue apud pastores et bubulcos. Dicitur, secundum Ovidium, a deo Pane esse inventum, hac de causa Angli moderni hoc vocant "pan pipe" sive "pan flute" quod apud Latinos non dici potest. Etenim, in sermone Latino, coniunctio verborum Fistula Panis solum apud auctores saeculi XIXmi et XXmi invenitur, qui erronee morem linguarum modernarum in Latinam transtulere. Secundum alios a deo Herma sive Mercurio inventum esse dicitur.