![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Systema extrapyramidale | |||||
---|---|---|---|---|---|
Systema extrapyramidale — Depicta est pars intra medullam spinalem cum tractibus extrapyramidalibus (rubre, sinistre et infra) utrisque tractibus rubrospinali, reticulospinalibus, olivospinali, vestibulospinali. In cerebro areae corticales extrapyramidales (areae 6 et 8 Brodmanni) velut nuclei basales notae sunt. |
Systema extrapyramidale est pars systematis nervosi centralis, imprimis apud primates, quod ad motus non voluntarios spectat. In utroque cortice cerebri areae praemotoriae (areae 6 et 8 Brodmanni sive areae extrapyramidales) velut in medio cerebri nuclei basales systema extrapyramidale constituunt atque in medulla spinali tractus extrapyramidales.
Munus systematis extrapyramidalis est initium et actio et gubernatio motuum non voluntariorum.
Medicamenta[1] et mala varia equidem functiones systematis extrapyramidalis inhibere et in morbum detrahere possunt.