Systema integumentarium

Cutis elephantis est durum integumentum.

Systema integumentarium sive integumentum est systema organorum quod corpus a damnis externis protegit et constat in epidermide dermateqve (et hypodermate) et eius accessionibus,[1][2] velut pilis, pennis, squamis, pinnis, et unguibus. Integumentum variis muneribus fungitur: evaporationem vitat, aquam prohibet aut substantiarum meatui favet, textus internos a periculis externis protegit, calorem internum moderat, dolorem ceterosque sensus affert, solis radiationem in vitaminum D convertit.

Integumentum est maximum corporis systema organorum. In Homine sapienti haec systema constat ex circa 16 centesimis ponderis corporis, et circa 1.5–2m2 superficiei tegit.[3] Invertebrata minora quae loca umida habitant per integumentum externum respirant; modus iste gasium pemutandorum, quo gasia diffunduntur tantum introrsum extrorsumque liquore interstitiali, permutatio integumentaria vocatur.

  1. Formula:MeshName
  2. Marieb, Elaine; Katja Hoehn (2007). Human Anatomy & Physiology (7a ed.). Pearson Benjamin Cummings. p. 142 
  3. Martini & Nath, Fundamentals of Anatomy & Physiology, ed. 8a (Pearson Education, 2009), p. 158.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne