Systema reproductionis, vel systema genitale, est apparatus organorum genitalium intra organismum quae ad progenies regignendas una agunt. Ad hoc systema accedunt multae res non vivae, sicut umores, hormonta, et pheromona[1]. Plurimorum systematum organorum dissimiles, sexus specierum differentiatarum saepe discrepantias magni momenti monstrant. Hae discrepantiae mixturam sinunt materiae geneticae inter singulis, quod maiorem geneticam progeniei habilitatem vicissim sinit.[2]