Tabula Imperii Romani est series chartarum vel tabularum geographicarum quae nonnullas Imperii Romani partes ad eandem magnitudinem depingunt. Huius editionis, sub patronatu Consilii Academiarum Consociatarum paratae, singula folia pro singulis academiis nationalibus divulgata sunt. Quae folia secundum quadraturam tabulae internationalis orbis terrarum dissecantur. Ad omnia fere folia libellus iungitur qui indicem nominum et situum comprehendit.