Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tallinna,[1][2] sive Castrum Danorum[3] olim Revalia[4][5][6] (Estonice Tallinn), est urbs et caput rei publicae Estoniae, apud mare Balticum in Harria comitatu situm. Tallinna in districtibus (Estonice linnaosad, singulari linnaosa) octo consistit, qui sunt: Haabersti (Estonice Haabersti), Media Urbs (Estonice Kesklinn), Christina (Estonice Kristiine), Lakederberge (Estonice Lasnamäe), Collis Nigra (Estonice Mustamäe), Noeme[7] (Estonice Nõmme), Brigitta[8] (Estonice Pirita) et Tallinna Septentrionalis (Estonice Põhja-Tallinn). Ibi etiam stat vicus urbanus Rocca al Mare.
Anno 2011 Tallinna caput culturale Europaeum fuit.