Taoismus (Mandarinice 道教 vel 道家 ; pinyin dàojiào vel dàojiā) est una ex nonnullarum cognatarum philosophiae religionisque memoriarum vel notionum Sinensium quae vivere congruenter cum Tao (道) vehementer dicunt, fonte et necessario omnium exstantium, quae Asiam Orientalem plus quam duo milia annorum movent et inter nationes manaverunt (Miller 2003:ix).
Signum Sinense 道 Tao (vel secundum alteram romanizationem Dao) usitate significare habetur 'via' vel 'iter' vel 'principium', sed hic usus in philosophia et religione Sinensibus abstrusiores significationes ex "realitate" et "natura" habet, quae res Tao etiam significare potest.
Taoisticae proprietas et ethice Tres Gazas (saepe Tres Taoismi Gemmas appellatas) vehementius dicunt: misericordiam, moderationem, modestiam. In cogitatione Taoistica, quies (wu wei), actio spontanea, humanismus, et inanitas vim habent; multum enim valet nexus inter homines et naturam, qui, regulis normisque minutis, hominibus succurrit ut ei mundum melius cognitum habeant.
Plurimi Taoistae Sinenses qui nihil in vitae societate immutari volunt sunt polytheistici. Spiritus naturae et maiorum plerumque adsunt in Taoismo ad commune iudicium accommodato. Taoismus ordinatus suos ritus distinguit a quotidianis ritibus, quos nonnulli Taoistae professionales (Daoshi) corruptos habent.
Laocius et Chuangcius philosophii Taoismii sunt.