Tarandrus (animal fabulosum)

Tarandrus,[1] tarandus (Graece: τάρανδ(ρ)ος[2]), vel etiam parandrus, est animal fabulosum, magnitudine bovi, capite cornibusque ramosis cervo, villo profundo tamen urso simile, quod villi colorem cuicumque, ubi latitet, loco, ne capiatur, assimilat. Plinius et superiores, qui 'tarandrum' aut 'tarandum' vocant, Scythiam, Solinus tamen et inferiores, qui 'parandrum', Aethiopiam habitare affirmant.

Sunt qui credant has notitias deductas esse a rumoribus de rangifero aut alce,[3] quos secutus Linnaeus anno 1758 denique tarandi nomen rangifero adiudicavit.

  1. Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin dictionary (Oxonii, 1879), lemma 'tarandrus'
  2. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940), 'τάρανδος'
  3. John Bostock et H. T. Riley, Pliny the Elder, The Natural History (Londinii 1855), nota 1 ad Plin. NH VIII lii

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne