Telegraphia (Graece τῆλε 'distans' + γράφειν 'scribere') est transmissio nuntiorum textualium vel symbolicorum (contra nuntios orales vel sonicos) in longuinquo sine physica rei nuntium ferentis permutatione. Ergo semaphora est ratio telegraphica, sed columba postalica non est.
Telegraphia poscit rationem nuntii per notas adhibiti ab ambobus transmittore et receptore sciendum esse. Tales rationes designantur secundum limites medii pertinentis. Usus signorum fumi, ignium in specula, pharorum, signorum lucis repercussae, et semaphorarum vexilli sunt exempla. Saeculo undevicensimo, moderatio electricitatis ad telegraphum electricum inventum duxit. Adventus radiophoniae annis 1900 ineuntibus radiotelegraphiam at alias genera telegraphiae sine filis effecit. Aetate interretialis magnopere creverunt potestas et facilitas modi telegraphici per interfacies linguae naturalis quae codicem subterraneum celant, res cursuales electronicas, nuntios instantes, et alias technologias praesentes sinentes.
Télégraphe, verbum Francogallicum, a Claudio Chappe, inventore lineae semaphoricae, excogitatum est. Qui etiam verbum sémaphore (semaphora) excogitavit.[1]