Tempus grammaticum

Haec commentatio de grammatica narrat. De alia significatione videatur Tempus.

Tempus est intervallum mundi motus.

Tempus esse dicunt intervallum mundi motus. Id divisum in partes aliquot maxime ab solis et lunae cursu. Itaque ab eorum tenore temperato tempus dictum, unde tempestiva; et a motu eorum qui toto caelo coniunctus mundus.—Varro, De lingua latina, liber VI, pars II.

In analogia originum est tempus origninis vocabulis temporum ut hiems, aestas, et contributum earum rerum quae in agendo dicuntur ut sedetur, ambulatur, loquontor.

Origines verborum quae sunt locorum et ea quae in his in priore libro scripsi. In hoc dicam de vocabulis temporum et earum rerum quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut sedetur, ambulatur, loquontur; atque si qua erunt ex diverso genere adiuncta, potius cognationi verborum quam auditori calumnianti geremus morem.—Varro, De lingua latina, liber VI, pars I.

In analogia partium verborum est tempus terminus technicus artis grammaticae. Hic categoriam morphologicam signat, quo loquens rem temporaliter disponere potest. Linguae antiquiores saepe plura tempora noverunt: Lingua Latina sex tempora habet, et lingua Theodisca quoque habet sex.

Nexus interni


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne