Terra Gemina

Terra Gemina alicubi in via lactea . . .

Terra Gemina est experimentum mentale a Hilario Putnam philosopho Americano factum, quo externalismum semanticum defenderet. Imaginatur enim, alicubi in via lactea esse planetam, ubi omnia simillima Terrae nostrae sint — non solum natura, sed etiam moribus. Praeterea ibi pro quoque terricola alter ego (vel sosia vel Doppelgänger) versatur, qui eadem, qua terricola, lingua loquitur. Utrobique igitur linguas idem vocabularium habere constat — uno excepto vocabulo, nam terricola, cum "aquam" dixit, H2O significat; incola autem Terrae Geminae, cum "aquam" dixit, liquorem XYZ significat. Secundum Putnam, H2O et XYZ liquores compositione chemica inter se differunt.

H2O et XYZ easdem qualitates habent, nam ambo madidi sunt liquores perlucidi, qui sitim sedant et dissolutra generalia sunt. Itaque apud terricolas et apud incolas Terrae Geminae experientia aquae eadem esse videtur. Itaque statum mentis alterius hominis ad significationem aquae describendam non sufficere conclusit, et ita externalismum significationis se servasse arbitratus est.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne