Testudinata

Vide etiam paginam discretivam: testudo (discretiva).
Testudinata
Testudinum species aliquae
Testudinum species aliquae
Taxonomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Reptilia
Subclassis: Diapsida?
Infraclassis: Archosauromorpha?
Ordo: Testudinata
Klein, 1760
Subordines
Familiae
Testudo Graeca (maior) et eurotestudo Hermanni (minor)

Testudinata sunt cladus omnium tetrapodorum quibus est vera testa testudinea. Qui grex ambos comprehendit testudines hodiernos multosque ex eorum cognatis exstinctis testam ferentibus. Haec reptilia ex Triassico superiori abhinc annorum ducentos viginti milliones exorta sunt.

Corpus testa tectum est, quae e carapace plastroque constitit, stratibus osseis et corneis; carapax e scutis trium generum: marginalia, vertebralia, costalia. E testae parte antica, caput et crura anteriora exierunt, parte postica cauda et crura posteriora, columna vertebralis cum testa parte dorsuali coniuncta est.

Aures eis non fuerunt, oculi sicut apud alia reptilia tres palpebras habuerunt, unam superiorem et unam inferiorem et unam? nictantem; nares per canalem cum ore conectae sunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne