Tethys (mythologia)

Tethys. Opus tessellatum ex Philipopoli (hodierno Shahba Syriae), saeculo quarto, Museum Shahbanum.
Vide etiam paginam discretivam: Tethys (discretiva).

Tethys (Graece Τηθύς) in mythologia Graeca est Titan, filia Urani et Gaeae, et uxor Titani Oceani, dei marini et fratris, et mater eius liberorum deorum fluviatilium et Oceanidum. Quae autem nullas partes actuosas in narrationibus fabularum egit, nullosque cultus constitutos habuit.[1] Oceanus et Tethys ab Homero omnium genitores fuisse dicuntur quo argumento philosophi Ionici, Heracliti discipuli, utebantur ad motum universum probandum prout omnia e fluctu sempiterno nasci interpretabantur[2]

Tethys. Opus tessellatum ex Antiochia Turciae, Hatay Archaeology Museum 9095.

Tethys in Metamorphosibus Ovidianis Aesacum in avem desilientem convertit.[3]

Tethys aliquando confunditur cum Thetide, alia dea marina, uxore Pelei matreque Achillis.[4]

Tethys et Oceanus. Opus tessellatum ex domo Menandri excavatum, Daphne (hodierno Harbiye Turciae), saeculo tertio, Hatay Archaeology Museum 1013.

Tethys, satelles Saturni planetae, et Tethys, oceanus praehistoricus, ex hac dea appellantur.

  1. Burkert 1992: 92.
  2. Plato, Theaetetus 180c-d.
  3. Ovidius, Metamorphoses 11.784–795.
  4. Quod factum est "etiam antiquitate (Anglice "even in antiquity"), secundum Burkert 1992:92.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne