The Rape of the Lock ('Rapina Crinis') est satura versibus ab Alexandro Pope poeta Anglico composita annoque MDCCXII mense Maio edita, cuius editio princeps ex cantibus duobus constitit seu versibus trecentis triginta et quattuor, quibus cantus tres duobus annis post adiecti sunt, ut poema perfectum ad versus septingentos nonaginta quattuor augeretur, sex picturis insuper additis. Pope gloriatus esse habetur intra quadriduum primum post editionem secundam plus tria milia librorum vendita. Inde editio novissima anno MDCCXVII apparuit, cui oratio Clarissae de facilitate addita erat. Multis linguis adhuc mandata est, effecitque, inter alia, ut poemata huius generis per Europam vulgo acceptiora fierent.