The Weavers ('Textores') fuit quadricinium vocale Americanum musicae vulgaris peritum et in vico Greenwich Village, regione Urbis Novi Eboraci, conditum. Grex vetera cecinit carmina vulgaria omnis orbis terrarum, cum blues, musica evangelii, carminibus puerorum, carmina collegiorum opificum, et ballatis Americanis, millionesque eius discorum phonographicorum venditi sunt, grege summum favorem populi habente. Stilus musicus, validi nervorum gregis, mercatoriam redintegrationem vulgarem movit quae eos ab anno 1950 ad 1970 secuta est, The Kingston Trio, Petrus, Paulus, et Maria, The Rooftop Singers, Robertus Dylan, et similes greges amplectens.
Grex Novembri 1948 a Ronaldo Gilbert, Lee Hays, Friderico Hellerman, et Petro Singer constitutus est.[1] Annis 1940 et 1941, Hays et Seeger alterum gregem antehac una condiderant, Almanac Singers, qui pacem et isolationismum per bellum suaderat, cum Consilio Pacis Americano laborans. Carmina contradicentia ingressionem in bellum Civitatum Foederatarum presserant. Iunio autem 1941, eodem mense cum Germania Unionem Sovieticam invaderet, Consilium Pacis Americanum nomen commutaverat ad Consilium Populi Americani, ingressionemque in bellum Civitatibus Foederatis suadere coeperat. Almanac Singers, mutationem sustinentes, multa produxerant carmina quae ut Civitates Foederatae pro Sociis pugnarent suadebant. Grex se dimiserat postquam Civitates Foederatae bellum suscipere coeperat. Novus grex se ex Die Weber ('Textores') appellavit, potente ludo scaenico Gerhardi Hauptmann, rebellionem textorum Silesianorum anno 1844 tractante, versusque "Id haudquaquam tolerabo, quidquid fiat"[2] continente.