Thebae (Aegyptus)

Pilae in Magna Hypostylorum Aula apud Karnak.

Thebae (Lingua Aegyptia Waset sive Niut vel Niut-reset) fuit urbs Aegypti antiquae ad Nilum sita in Aegypto superiore, quam Homerus in Iliade Thebas centum portarum appellavit; saeculo undevicesimo exeunte, antequam effossiones coeperunt, in utraque Nili ripa nihil nisi ruinae fuerunt. Hodie in parte Thebarum orientalium est locus periegeseos medius Aegypti, urbs Luxor. Anno 1979 Thebae UNESCO Mundi Hereditas declarata est.[1]

A Graecis urbs Θῆβαι appellabatur, sed etiam nomen Διὸς Πόλις Μεγάλη ('Iovis urbs magna') in usu erat, unde Latine Thebae sive Diospolis Magna deductae sunt.[2] Urbs Thebarum in utraque Nili ripa patebat et in Thebas orientales ac occidentales divisa erat.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne