Thema in hodiernis studiis litterariis est principalis res quam textus tractat.[1] Themata dividi possunt in duo genera: notio thematica est quod lectores credunt res tractare, et sententia thematica est quod opus de re dicit.[2] Critici qui genere altero "utuntur sumunt omnibis (bonis) operibus litterariis sunt res contentae,"[3] quae vera poematis quaestio esse possunt, elementum quod significationem experientiae poematis lecti dat.[4]
Usitatissima thematis opinio hodierna est notionis vel cogitationis quae fundamenta fabulae est et singulo verbo saepe dici potest (e.g. amor, proditio, mors). Usitata thematum huius generis exempla sunt certamen singuli et societatis; maturatio; homines cum technologia certantes; nostalgia; et pericula gloriae effrenatae.[5] Thema tangi potest a factis, dictis, vel cogitationibus personae in mythistoria. Cuius exemplum est thema solitudinis in Ioannis Steinbeck Of Mice and Men ('Murum et hominum'), ubi multi personae solitarii videntur. Thema ab eis discrepare potest, quod est significatum textus vel auctoris cosmotheoriae.[6]
Fabula nonnulla themata habere potest. Themata notiones saepe investigant quae aut in historia quotidianae sunt aut inter culturas agnosci possunt, sicut quaestiones ethicae, et usitate in rebus insunt, potius quam res verbis plane dictae. Cuius exemplum est num homo vitam ut videtur meliorem degere debeat cum partes sui humanitatis amittat, quod est thema in Brave New World, mythistoria Aldoi Huxley et in operas Roberti Frost. Putatur thema, cum argumento, persona, loco, et modo, una ex fundamentalibus fictionis partibus est.[7]