Celebrem etiam per universam Americam, multique usus fructum Cacao appellatum, ... cuius fructus quum luculenta descriptio extet apud Benzonem, qui miles aliquot annis novi orbis provincias peragravit, ipsius verba, ut ab Urbano Calvetone Latina facta sunt, hîc subiicere libuit ... Duo inter cetera fert hæc tellus ... Unum, pavonum quoddam genus est, qui in Europam translati, vulgò Gallinæ Indicæ vocantur. Alterum, id quod Cacavate appellant, quod monetæ usum illis præbet. Id fert arbor modicae magnitudinis, quæ nisi calido loco, sed obaco vivit: nam simul ac sole tacta est, contabescit Itaque fere in silvis umbroso & humido loco seritur: neque id satis, sed juxta ejus generis arborem, aliam editiorem plantant: quae simul ac adolescere cæpit, eius cacumen ita concinnant, aptantque, ut dulta ea arbor Cacavatem inumbret, defendatque ab æstu, ut solis radiis lædi non possit ... Potum ex ea confecturi [etc. Vide "Socolata"] ... Hactenus Benzo".[1]