Theoria musicae,[1] etiam musica theorica[2] appellata, est cognitio rationum quibus efficitur musica. Ea est scientia multiplex, una fortasse dissimilis aliarum scientiarum, ut tam multis de physica tam de motibus gustatibusque animi hominum comprimitur. Id est musicam perplane scrutinare, a proprietatibus sonorum, ad partes auris quae sonos interpretantur, ad regulas compositionum, ad effectus quos musica auscultantibus imprimit. Ea saepe dicitur deductio ex artificiosis Europae studiis musicis.
Theoria musicae linguam notationemque musicae tractat. Ea exemplaria et consuetudines artis compositorum, acroamatum, et auditorum petit, trans vel intra genera, modos, et aetates historicas. Sensu lato, ea prima musicae parametra vel elementa vehementius dicit et explicat: rhythmum, harmoniam (functionem harmonicam), melodiam, structuram, formam, texturam, etc. Theoria musica ergo ullam sententiam, opinionem, vel notio musicae comprehendit.[3] Qui eas proprietates cognoscat theorista musicae appellatur. Aliqui acousticam, physiologiam humanam, et psychologiam adhibuerunt ad rationes et causas explicandas quibus musica percipiatur.