Theraphosidae sunt familia magnarum saetosarumque aranearum infraordinis Mygalomorpharum,[1] quarum circiter mille species hodie descriptae sunt.[2] Nonnullae ex speciebus vulgatis in commercio mirificorum animalium dilectorum populo grata factae sunt; multis autem Mundi Novi speciebus dilectis sunt saetae urticantes, quae cutem hominum inflammare, atque adeo oculos ladere possunt.[3]