Thēta (Graece θῆτα; in ambabus linguis indeclinabile) est octava alphabeti Graeci littera, quae in lingua antiqua [tʰ] occlusiva alveolaris surda aspirata dicitur, sed inde a saeculo primo sicut nunc in lingua hodierna [θ] fricativa dentalis surda exprimitur. Etiam numerum novem significat.
Quia θάνατος 'mors' littera theta incipit, Graeci eam in suffragiis signum damnationis scribebant. Ut scribit Marcus Valerius Martialis:
Itaque theta in epitaphiis graphitisque Latinis significat 'obiit' vel 'mortuus est'.